utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450577

Charter Number: 05450577
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1240
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Johannis tinctoris Oxon concessi tradidi et dimisi et hac presenti carta mea confirmavi Roberto Glosur et Margarete uxori sue terram quam tenui de feudo prioris et canonicorum sancte Frideswyde sub muro scilicet illam partem maiorem terre que est inter terram Thome Coppe et meam parvam domum in parochia sancti Michaelis extra portam australem habendam et tenendam de me et heredibus meis sibi et heredibus suis vel cuicumque dare vel assignare voluerit preterquam iuris religiosis in feudo et hereditate libere et quiete et pacifice reddendo annuatim michi et heredibus meis ipse et heredes sui vel sui assignati v s ad duos terminos anni ad pascha floridum ii s et vi d ad festum sancti Michaelis ii s et vi d pro omnibus consuetudinibus et exactionibus ad me vel ad heredes meos pertinentibus Et ego Willelmus filius Johannis tinctoris et heredes mei predicto Roberto Glosur et M uxori sue et heredibus illorum vel assignatis illorum predictam terram cum pertinentiis suis warantizabimus contra omnes homines mares et feminas Pro hac concessione traditione dimissione confirmatione dederunt michi predictus R Glosur et M uxor eius et Cristine matri mee iii marcas in gersumma In cuius rei testimonium sigillum meum huic scripto apposui Hiis testibus Benedicto Kepeharm Jordano Cuisur Radulpho Plente Roberto Fermin Ricardo de Dorkecestr Galfrido Budde Waltero alutario Willelmo Pirk Thoma Coppe Henrico mercer Henrico tannur de Benesey Henrico Fromund Ranulpho piscatore et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter