utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450582

Charter Number: 05450582
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1180 - 1240
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos littere iste pervenerint Petrus filius Galfridi et Alicia uxor sua salutem Noverit universitas vestra nos assensu Henrici filii nostri dedisse et concessisse deo et beate Marie et sancto Johanni baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus duo mesuagia in Oxon cum edificiis existentia super eadem mesuagia et cum omnibus pertinentiis scilicet illa mesuagia que sunt inter ecclesiam beati Petri juxta castellum et domum Alfredi Her pro salute animarum nostrarum et omnium antecessorum et successorum nostrorum in puram et perpetuam elemosinam tenenda et habenda dicta mesuagia tam libere et quiete inperpetuum ut elemosina melius et liberius dari solet salvis servitiis dominorum que ipsa mesuagia debent scilicet Waltero Foliot et heredibus eius xii d per annum et Willelmo Harecort et eius heredibus ii s per annum pro omnibus servitiis que ad illos vel ad heredes eorum spectat Et est sciendum quod ego Petrus filius Galfridi et heredes mei debemus warantizare hec dicta mesuagia dictis monialibus inperpetuum Ut autem hec donatio et concessio rata et inconcussa permaneat eam scripti huius testimonio et sigillorum nostro appositione confirmavimus Hiis testibus Willelmo Walerando Huberto capellanis de Godestowe Thoma Basset Radulpho Harang Rogero de Kyngeston Thoma filio Edwini Toraldo le cordewanario Ada Rufo Roberto filio Oxxeni Petro clerico Bernardo clerico Johanne le port et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter