utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450586

Charter Number: 05450586
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Felicia abbatissa de Godestowe et eiusdem loci conventus concessimus et dimisimus Laurentio Halegod terram nostram que iacet inter cimiterium sancti Petri iuxta castellum in Oxon et terram quam Robertum de Pultne tenuit cum toto edificatio habendam et tenendam tamdiu quam predictus Laurentius vixerit vel Matildis uxor sua filia Thome filii With si illa supervixerit et sine viro manserit reddendo inde annuatim xx s et ii d pro omnibus servitiis unde predictus Laurentius debet acquietare nos versus Petrum filium Galfridi et Aliciam uxorem suam annuatim de xx s quamdiu vixerint et nobis ii d annuatim ad festum sancti Michaelis Et post decessum Petri filii Galfridi et Alicie uxoris sue predictus Laurentius reddet domui de Godestowe predictos xx s Et post decessum Laurentii et Matildis uxoris sue vel si ipsa alio viro nupserit remanebit predicta terra libera et quieta ab eis et heredibus suis domui de Godestowe cum toto edificio Et ut hec nostra concessio et dimissio rate et stabiles permaneant presentia scripta sigillorum nostrorum appositione confirmavimus Hiis testibus domino Symone de Hintune Absalone et Bernardo et Willelmo capellanis de Godestowe Philippo molendinario de Oxon Roberto filio eius Ricardo de Stokwelle Radulpho Halegod Andrea Halegod Henrico senescallo de Godestowe Roberto diacono de Godestowe et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter