utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450597

Charter Number: 05450597
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1170 - 1191
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod ego Philippus prior sancte Frideswyde et totus eiusdem loci conventus concessimus et hac presenti carta nostra confirmavimus Warino molendinario in feudum et hereditate sibi et heredibus suis terram nostram que est in vico sancti Johannis inter terram quam Albertus tenet et terram quam Willelmus aquarius tenet ad tenementum de nobis libere quiete et honorifice reddendo nobis inde singulis annis ii s ad duos terminos videlicet xii d ad festum sancte Marie in Marcio et xii d ad festum sancti Michaelis pro omni servitio Et pro hac concessione et confirmatione nostra dedit nobis idem Warinus ii s Et ut hec concessio rata sit et firma sigillis nostris eam roborare curavimus Teste Thome filio Ailr Henrico filio Segrim Henrico filio Simonis Bernardo coco Roberto brazatore Johanne de Wyca Ricardo portario Roberto filio Aldith Heyne tannur Waltero de Brehull Warino civerario Roberto filio Ulwini Edrico tannario et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter