utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450602

Charter Number: 05450602
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1241
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod Matilda filia Aluredi carnificis concessi dimisi et liberavi et hac presenti carta mea confirmavi Simoni Balehorne de Oxon decem buttos terre arabilis cum omnibus pertinentiis suis que iacent ex parte australi iuxta buttos que fuerunt quondam Simonis Scemer et extendunt se usque in Nyneacres ex una parte et ex altera parte extendunt se usque in viam que iacet inter villam Oxon et Wat Eton habendos et tenendos sibi et heredibus suis vel cuicumque eos assignare voluerit de me et heredibus meis imperpetuum libere et quiete et integre pacifice et honorifice reddendo inde annuatim capituli domino feodi xv d ad duos anni terminos scilicet ad festum sancte Marie in Marcio vii d et obulum et ad festum sancti Michaelis vii d et obulum pro omni servitio et exactione et demanda Et ego dicta Matildis et heredes mei warantizabimus predictos decem buttos cum omnibus pertinentiis predicti Simoni et heredibus suis et suis assignatis contra omnes homines mares et feminas Pro hac autem donatione dimissione liberatione confirmatione et warantizatione dedit michi predictus Simon xx s sterlingorum ad magnum negotium meum Et quia volo quod hec omnia prescripta firma et stabilia imperpetuum permaneant hoc presens scriptum sigilli mei impressione roboravi Hiis []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter