utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450606

Charter Number: 05450606
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1241
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus Waterman concessi dimisi et liberavi et hac presenti carta mea confirmavi Simoni Balehorn de Oxon totam terram meam cum pertinentiis suis quam Osmundus tenuit de me que terra iacet inter terram Thome filii Walteri et terram Alexandri cementarii in parochia sancti Egidii extra portam aquilonarem Oxon ita tamen quod predictus Osmundus teneat predictam terram de predicto Simone et heredibus suis vel suis assignatis sicut tenuit de me Similiter concessi ei totam terram meam arrabilem cum pertinentiis suis que iacet inter terram que fuit Semeri et Neudich de feodo abbatisse de Godestowe in predicta parochia habendas et tenendas de me et heredibus meis illi et heredibus suis vel cui assignare voluerit in feodo et hereditate libere et quiete pacifice et integre reddendo inde annuatim michi et heredibus meis xii d ad festum sancti Michaelis pro omni servitio consuetudine et exactione Et ego predictus Rogerus et heredes mei warantizabimus totas predictas terras predicto Simoni et heredibus suis vel cui assignare voluerit contra omnes homines et feminas Pro hac autem concessione dimissione liberatione confirmatione et warantizatione dedit michi predictus Simon iiii marcas et dimidiam argenti in gersumam Et quia volo quod hec omnia predicta firma et stabilia imperpetuum permaneant hoc presens scriptum sigillo meo confirmavi Hiis testibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter