utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450615

Charter Number: 05450615
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1180 - 1217
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus filius Roberti de Nethercote voluntate et petitione Sibilie uxoris mee et heredum meorum dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Agneti filie Ricardi de Medcroft unam virgatam terre in Rysindon scilicet medietatem illius dimidie hide quam Ricardus Wythorn tenuit quam dimidiam hidam de domino meo Henrico teneo de Teyden per servitium unius libre piperis et servitium domini regis tenendam et habendam iure hereditarie de me et heredibus meis illi et heredibus suis vel cuicumque eam voluerit assignare sive religioni sive alibi libere et quiete ab omni servitio regali et alio et omni exactione seculari ad me vel ad heredes meos pertinente cum omnibus pertinentiis suis in pratis in pascuis in terris in herbis et in omnibus aysiamentis excepto mesuagio illius dimidie hide terre que totum versus me retineo reddendo inde annuatim michi et heredibus meis unam libram cimini ad pascha Pro hac autem concessione et donatione et huius carte confirmatione dedit michi prefata Agnes premanibus vi marcas argenti et Sibille uxori mee xii d Ego vero et heredes mei prefatam terram predicte Agneti et heredibus suis vel cuicumque ea voluerit assignare sive religioni sive alibi contra omnes homines et feminas warantizabimus et de omnibus sectis scilicet comitatus et hundredi et equitatus et omnibus aliis gravaminibus penitus acquietabimus Si vero contigerit quod illam virgatam terre warantizare non potero ego vel heredes mei tantumdem terre adeo bone et loco adeo competenti protense alibi in hereditate mea sepedicte Agneti et suis ut dictum est in excambium dabimus Ut autem hec mea donatio rata et inconcussa inperpetuum permaneat presenti carta mea sigillo meo roborata eam confirmavi Hiis testibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter