utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450618

Charter Number: 05450618
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1250 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hec est conventio facta inter abbatissam de Godestowe et conventum eiusdem loci ex una parte et dominum Simonem de Nethercote ex altera parte videlicet quod predicta abbatissa debet se retrahere de loquela sua quam habuit versus dictum Simonem coram justiciariis domini regis apud Westm ita quod predictus Simon sit absque dampnis Pro hac vero retractione dictus Simon et heredes sui predictam abbatissam et conventum de Godestowe de servitio quod Robertus le Brus et Petrus de Asrugge ab eisdem exigunt in villa de Parva Rysyndon sicut medii inter eos imperpetuum acquietabunt secundum quod carte antecessorum suorum testantur Et si ita contingat quod predictus Symon vel heredes sui predictum servitium possint quassare abbatissa et conventus dimidietatem custi illorum persolvent In cuius rei testimonium partes huic scripto alternatim signa sua apposuerunt Hiis testibus magister Johanne de Pecco Roberto Gerad et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter