utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450620

Charter Number: 05450620
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1234
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Radulphus dispensator rector ecclesie de Rollendrith bene recognosco et hac presenti carta mea confirmo deo et beate Marie et sancto Johanni baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus viii s redditus quos a me percipiunt et ab antecessoribus meis de ecclesia de Rolendrith quolibet anno percipere consueverunt nomine firme videlicet pro decimis dominici domini Turstani dispensatoris domini regis Angl unde ego Radulphus permitto in bona fide me soluturum deo et beate Marie et sancto Johanni baptiste de Godestowe et eiusdem loci monialibus dictos viii s annuos ad festum sancti Michaelis sine aliqua detentione et contradictione sicut predecessores mei persolverunt Et ut hec mea recognitio et solutio rata et inconcussa permaneat presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Turstano domini regis dispensatore Ada dispensatore milite domino Silvestro tunc magistro capellano de Godestowe dominis Absolone et Bernardo ibidem capellanis magistro Gilberto de Byham Rolando Bluet Nicholao de Loges Reginaldo tunc senescallo de Godestowe Roberto Race clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter