utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450623

Charter Number: 05450623
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Walterus filius Anketil salutem in domino Noverit universitas vestra me dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse deo et ecclesie sancte Marie et sancti Johannis baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam duas acras terre mee in campo de Bensinton cum pertinentiis suis in cultura que vocatur Presteforlong scilicet unam acram que iacet inter terram abbatisse in eadem cultura et aliam acram que vocatur Fordhsotere inter terram Syer filii Folconis et terram Reginaldi filii Rogeri et totam partem meam in pastura que vocatur la Linche Et ego predictus Walterus et heredes mei predictas acras simul cum pastura predictis monialibus warantizabimus Et ut hec mea donatio et concessio rata et stabilis permaneat presens scriptum sigilli mei impressione corroboravi Hiis testibus magistro Johanne de Foxton Absalone Bernardo Nicholao capellanis de Godestowe Petro clerico Reginaldo janitore de Godestowe Roberto Morgan Willelmo Wyer Ricardo Restwold Willelmo le Totere Edwardo le Bon Willelmo le Veisin Hugone le Bon et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter