utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450625

Charter Number: 05450625
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1225 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Radulphus filius Ricardi Restewald de Bensinton dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi deo et ecclesie beate Marie et sancti Johannis baptiste de Godestowe et sanctimonialibus ibidem deo servientibus et inperpetuum servituris totam terram quam habent de dono Ricardi patris mei sicut carta eiusdem Ricardi Restwaldquam inde habent proportat et testatur et unam foreram terre mee in campo de Shilingeford super quam cultura domine abbatisse se extendit ex utraque parte et forera predicta se extendit super terram abbatisse ex parte occidentali et in parte orientali se extendit super terram domini regis Alemanie in manerio de Bensintone tenendam et habendam totam predictam terram libere quiete integre bene et in pace ab omni seculari exactione et demanda et servitio et curie secta in liberam puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina melius et leberius dari poterit imperpetuum Et ego predictus Radulphus filius Ricardi Restwald et heredes mei vel mei assignati totam predictam terram sicut predivisum est predictis sanctimonialibus et earundem successoribus contra omnes homines mares et feminas warantizabimus acquietabimus et defendemus imperpetuum In cuius rei testimonium presentem cartam sigilli mei impressione corroboravi Hiis testibus domino Willelmo decano de Wodestoke tunc custode de Godestowe domino Rogero de Witham domino Willelmo de Seuecurde domino Ada Muscel militibus Roberto Cotel de Binsintone Johanne de Warburne clerico Willelmo de Veysin Walclino de Godestowe Willelmo de Witteneye clerico et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter