utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450626

Charter Number: 05450626
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus filius Restwaldi in domino salutem Noverit universitas vestra me dedisse et hoc presenti scripto confirmasse deo et ecclesie sancti Johannis de Godestowe et sanctimonialibus ibidem deo servientibus duas acras terre quarum una iacet iuxta decem acras que sunt predictis monialibus illam scilicet que extendit in illam foreram que jacet ad capud illius crofte quam tenuit Robertus faber et alteram acram que iacet inter terram predictarum monialium et terram Gerardi de Shilingeford in Mersfurlong illam scilicet que extendit versus austrum in communem pasturam de Wardbureke et versus aquilonem in illam foreram quam tenuit Rogerus Kyngesham habendas et tenendas libere et quiete bene et in pace in puram et perpetuam elemosinam Ego vero Ricardus filius Restewaldi et heredes mei predicte ecclesie et sanctimonialibus predictas acras de omni seculari servitio et exactione acquietabimus Et si contingat quod eas warantizare non possimus dabimus eis escambium ad valentiam illarum acrarum in omnibus de alio tenemento nostro Pro hac autem donatione et confirmatione et warantizatione dederunt michi prefate moniales xxx s argenti de caritate domus sue Et ut hec donatio et confirmatio rata sit et stabilis ego eam sigilli mei appositione corroboravi Hiis testibus Henrico senescallo de Godestowe Ada de Munsorel Jacobo de Stokes Waltero Cotele Reginaldo filio Rogeri Ricardo Vicino Edwardo le Bone et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter