utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450679

Charter Number: 05450679
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1232
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Petrus filius Hereberti dedi et concessi et presenti carta mea confirmavi deo et ecclesie sancte Marie et sancti Johannis baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo et sancte Marie servientibus pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum quoddam molendinum de feodo meo de Watlington propinquius de Cukesham quod vocatur Wohemillu cum mesuagio suo et stagno et aqua ad stagnum illud veniente et que ad stagnum illud venire solet et cum omnibus pertinentiis suis et cum duabus acris terre habendum et tenendum de me et heredibus meis predictis monialibus et successoribus suis libere et quiete ab omni seculari servitio et exactione in puram et perpetuam elemosinam Et quia volo quod hec donatio mea rata et inconcussa inperpetuum permaneat presens scriptum sigilli mei munimine roboravi Hiis testibus Alano Baset Henrico de Scaccar Willelmo filio Elie Matheo de Bikestrop Henrico senescallo de Godestowe Galfrido Gibewin Matheo Krond Roberto Morgan Waltero Cotell et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter