utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450682

Charter Number: 05450682
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1176 - 1189
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Hugo de Sey concessi et hac mea carta confirmavi deo et sancte Marie et ecclesie de Godestowe et sanctimonialibus ibidem deo servientibus salinam in Wichia que vocatur Vacca quam dominus meus Osbertus filius Hugonis dedit Margarete de Clifford uxori domini Walteri de Clifford tenendam de eo et heredibus suis inperpetuum sibi et heredibus suis libere et quiete ab omni exactione et consuetudine Et sciant omnes quod predicta Margareta predictam salinam consensu et assensu domini regis et predicti Osberti et heredum suorum dedit prenominate ecclesie de Godestowe et sanctimonialibus ibidem deo servientibus libere et quiete in perpetuam elemosinam pro salute anime sue et amicorum et predecessorum suorum Et sicut dominus meus Osbertus filius Hugonis concessit dominam Margaretam dare salinam illam prenominate ecclesie de Godestowe sic ego donationem illam inperpetuum predicte domui sigillo meo confirmavi Huius confirmationis sunt testes Walterus de Clifford Walterus filius eius Radulphus de Chemer Lucia uxor mea Helyas senescalus Walteri de Clifford Willelmus camerarius Hugo de Ketiford Thomas capellanus meus Stephanus capellanus de Godestowe Galfridus de Clere
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter