utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450685

Charter Number: 05450685
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1175 - 1179
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H dei gratia rex Angl et dux Norm et Aquit et comes And archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciis vicecomitibus et omnibus ministris et fidelibus suis francis et anglis totius Angl salutem Sciatis me dedisse in perpetuam et liberam elemosinam et presenti carta confirmasse ecclesie sancti Johannis baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus ecclesiam de Wicumba cum omnibus pertinentiis suis quare volo et firmiter precipio quod predicta ecclesia et moniales eiusdem ecclesie habeant et teneant predictam ecclesiam de Wycumba bene et in pace et libere et quiete integre et honorifice cum omnibus pertinentiis et libertatibus et liberis consuetudinibus suis Teste G Eliensi B Eton Johanne Norwic episcopis Ricardo de Luci Rannulpho de Glanvilla Hugone de Gund Reginaldi de Pancilli Willelmo Basset Willelmo filio Radulphi Radulpho filio Stephani Apud Stanestede
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter