utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450686

Charter Number: 05450686
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1189 - 1239
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Reginaldus de Vasunvill et Willelmus de Boketot omnibus presentibus et futuris salutem Noverit universitas vestra nos concessisse et hac nostra presenti carta confirmasse in liberam et perpetuam helemosinam deo et ecclesie sancte Marie et sancti Johannis baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus illam donationem quam Henricus rex Anglie dedit predicte ecclesie et monialibus et Johannis comes Moret carta sua confirmavit scilicet de Wicumbe cum omnibus pertinentiis suis tenendam libere et quiete sicut eum melius et liberius in tempore Henrici regis et Johannis comitis Moret tenuerunt Teste Michaele de Bosco Roberto Peinart Radulpho de Peletot Walerano capellano Adam capellano Roberto capellano Henrico mercatore Gaufrido filio Osberto Ricardo Chepin Waltero clerico Roberto filio Coceaume Theobaudo clerico
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter