utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450694

Charter Number: 05450694
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1189 - 1221
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit Ranulphus procurator abbatis et conventus de Beccho generalem et liberam habens administrationem omnium rerum suarum in Anglia salutem Noverit universitas vestra me auctoritate predictorum abbatis et conventus quam hac parte fungor concessisse ecclesie beati Johannis baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus omnes decimas nostras quas habemus in Wicumbe ex donatione Milonis Crispini videlicet omnes decimas de dominico eiusdem ville salva tricesima acra que ad ecclesiam de Wicumbe pertinet et x et viii s quos soliti finimus percipere ad scaccarium London de redditu Wicumb tenendas ad perpetuam firmam de predictis abbate et conventu de Beccho sub pensione lx s ad duos terminos videlicet in festo sancti Michaelis xxx s in festo sancte Marie in Marcio xxx s Et ut hec concessio rata sit et firma sigilli mei et sigilli predictarum monialium appositione confirmata est Hiis testibus domino Hugo abbate de Abbendon et toto eiusdem loci conventu Johanne de Sancta Elena magistro Jacobo Roberto de Seuecurd Wilellmo capellano Roberto de Witham Galfrido de Appelton Alano de Fernham Willelmo de London Moise Henrico de Pomerei Henrico senescallo de Godestowe et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter