utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450697

Charter Number: 05450697
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1221 - 1269
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus hoc presens scriptum visuris vel audituris quod ego Adam filius Walderi de Wicumbia concessi dimisi liberavi et quietum clamavi pro me et heredibus meis inperpetuum deo et beate Marie et beato Johanni de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam pro animabus Walderi patris mei et Aline uxoris sue et pro salute anime mee et Agnetis uxoris mee et communiter pro omnibus fidelibus vivis et defunctis domicilium in quo Walderus pater meus quondam mansit in Wicumbia cum pertinentiis salvo servitio capitalium dominorum scilicet ii s per annum et tenementum quod Gervasius Lutered quondam tenuit cum pertinentiis salvo servitio capitalium dominorum scilicet ii s per annum et i d heredibus eiusdem Gervasii et sex mesuagia que iacent ex opposito molendini quod Willelmus filius Hervici quondam tenuit cum pertinentiis salvis servitiis capitalium dominorum scilicet xii d ad templum et viii d domino Wicumb et duas seldas in foro Wicumb cum pertinentiis que iacent inter seldas quas Robertus de Croindene tenuit et seldam quam Robertus Rut tenuit salvo servitio capitalium dominorum scilicet iiii s per annum et redditus xx s annuatim in eadem villa videlicet iii s de mesuagio quod Walterus de Poderuge quondam tenuit quod mesuagium iacet inter mesuagium quod Clemens faber tenuit et mesuagium quod Thomas Budekin tenuit et ii s et x d de mesuagio quod Simon tannarius quondam tenuit de dicto Adam quod iacet inter mesuagium quod Robertus de Hugedene tenuit et mesuagium quod idem Simon tenuit et vi d de mesuagio quod dictus Simon tenuit quod iacet inter mesuagium patris ipsius Simonis et mesuagium quod Suteman tenuit et xvi d de mesuagio quod Walterus Watte tenuit quod iacet inter mesuagium quod Ricardus Rechel tenuit et mesuagium quod Galfridus tannarius tenuit et iii s de mesuagio quod Robertus Casiere tenuit quod iacet inter mesuagium quod Ricardus plumbarius tenuit et aquam que dicitur Gutere et iiii s de mesuagio quod Rogerus le Sire tenuit quod iacet inter mesuagium quod Thomas filius Petri tenuit et regiam stratam et iiii d de mesuagio quod Andreas cultellarius tenuit quod fuit Radulphi le Dede et ii s de una selda quam Ricardus de Sobintona tenuit in foro et vi d de quodam mesuagio quod idem Ricardus tenuit quod iacet inter mesuagium quod Thomas lanarius tenuit et mesuagium quod Rogerus de Riseburgia tenuit et ii s de mesuagio quod Adam le mercer tenuit quod iacet inter mesuagium quod Alexander Cimiz tenuit et aliud mesuagium quod idem Adam tenuit et vi d de mesuagio quod Radulphus Tropinel tenuit quod iacet inter mesuagium quod Galfridus cultellarius tenuit de hospitali sancti Johannis et mesuagium quod Johannes Clut tenuit habenda et tenenda libere et quiete pacifice plenarie et integre inperpetuum Et abbatissa et conventus dicti loci scilicet de Godestowe concesserunt et firmiter promiserunt quod caritatis intuitu exibebunt in villa Wicumbie inperpetuum sacerdotem idoneum qui ministerium sacerdotale singulis diebus celebrabit precipue pro animabus predictorum sicut in carta dicte abbatisse et conventus alias nobis exibita continetur Ego autem dictus Adam et heredes mei tenementa predicta cum pertinentiis et cum predictis redditibus per predicta servitia domui de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus contra omnes homines et feminas warantizabimus et defendemus inperpetuum Et ut hec predicta rata et stabilia inperpetuum permaneant hanc cartam sigilli mei inpressione roboravi Hiis testibus Matheo archidiacono Bukinghamie magistro Silvestro de Menes Huberto vicario Wicumb Gileberto capellano de hospitali de Wicumb Waltero de Puderuge Thoma Walder Rogero Meinge Ricardo de Sobinton Ricardo clerico et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter