utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450699

Charter Number: 05450699
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1241
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presentibus et futuris Amphelisia abbatissa et conventus de Godestowia salutem Noveritis quod ad preces Ade Walderi de Cumbia concessimus et promisimus deo et beate Marie et omnibus sanctis et dicto Ade caritatis intuitu quod nos et omnes successores nostri exibebimus in villa Wicumb inperpetuum super sumptus nostros unum sacerdotem idoneum qui ministerium sacerdotale videlicet missam et commendationem et placebo et dirige jugiter celebrabit precipue pro animabus Walderi de Wicumbe et Aline uxoris sue et Agnetis et pro dicto Adam Walderi marito suo et communiter pro omnibus fidelibus vivis ac defunctis nec alicui alii quam hiis quatuor nominatis specialiter se obligabit set in omnibus orationibus et beneficiis suis pro ipsis apud deum intercedet et in principio omnium missarum suarum publice rogabit circumstantes pro ipsis orare Et hec et alia quecumque in hoc scripto contenta ipsum sacerdotem contingunt quicumque pro tempore in dicto offitio statuetur coram bonis viris et gravibus in Wicumb publice in verbo dei promittet pro posse suo se observaturum Et nos exibebimus ei inperpetuum in Wicumb sufficienter victum et vestitum et domum et omnia sibi necessaria Et dictus Adam dedit nobis in auxilium sustentationis illius sacerdotis redditus xx s et domicilium in quo Walderus pater suus mansit in Wicumb cum pertinentiis salvo servitio capialium dominorum scilicet ii s per annum et tenementum quod Gervasius Lutred tenuit cum pertinentiis suis quod jacet inter predictum domicilium quod Walderus pater predictum Ade tenuit et regiam stratam salvo servitio capitalium dominorum scilicet ii s per annum et i d heredibus Gervasii et vi mesuagia que iacent ex opposito molendini que Willelmus filius Herevici tenuit cum pertinentiis salvis servitiis dominorum scilicet xii d ad templum et viii d domino Wicumb et duas seldas in foro Wicumb cum pertinentiis que jacent inter seldas quas Robertus de Croindene tenuit et seldam quam Robertus But tenuit salvo servitio capitalium dominorum scilicet iiii s per annum Et ego Amphelisa et omnes abbatisses michi succedentes inveniemus inperpetuum de predictis tenementis conventui nostro annuatim infra octabas sancti Michaelis quandam pitantiam dimidie marce et quocumque die data fuerit pitantia eodem die plenarie faciemus servitium pro animabus predictorum Hec autem predicta tenementa cum pertinentiis predictus Adam et heredes sui warantizabunt nobis et sucessoribus contra omnes homines et feminas inperpetuum Et si ita contigerit quod per mortem vel per infirmitatem vel per aliam occasionem predicti sacerdotis predictum servitium impediatur nos apud Godestowiam per aliquem capellanorum nostrorum defectum predicti servitii suplebimus donec infra duos menses ibidem ideoneus capellanus substituatur Admittimus insuper perpetuo eodem dictos viros et eorum animas in omnes orationes nostras et beneficia nostra Et ego Amphelisa et omnes abbatisse michi succedentes et conventus noster warantizabimus predictam concessionem et permissionem predicto Ade et heredibus suis et eius assignatis contra omnes homines et feminas Hiis testibus Matheo archidiacono Bukingeham magistro Silvestro de Menes Huberto vicario de Wicumbe Gilberto de hospitali de Wicumb capellano magistro Gilberto de Hidam Petro Torald maiore Oxon Philippo molendinario Reginaldo senescallo de Godestowe Willelmo Wader Waltero de Poderuge Unfrido de Dun Thoma Walderi Simone le tannur Rogero Menge Ricardo de Sobinton Roberto clerico et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter