utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450704

Charter Number: 05450704
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1175 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Mabilia filia Sawardi de Wicumbe dedi et concessi et mea carta confirmavi deo et sancte Marie et ecclesie sancti Johannis baptiste de Godestowe et sanctimonialibus ibidem deo servientibus molendinum meum sicut ego tenui de rege et ecclesie de Wicumbe ad lumen ii s quos Willelmus de Winchelege michi reddidit de quibus debent reddi regi xii d et xviii d quos Galfridus filius Osberti michi reddidit de quibus regi iiii et xviii d quos reddidit michi Walkelinus telarius de quibus regi iiii et soppam quam Saiena scrippa tenuit et vi d quos reddidit michi Radulphus Bordwace et duo mesuagia in cimiterio Hiis testibus Thoma sacerdote de Godestowe Ada capellano de Wicumba Roberto capellano Hervico le mercer Waltero diacono Godofrido clerico Roberto filio Godive Ricardo de Valumes Symone le masun Godwino fabro
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter