utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450721

Charter Number: 05450721
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1248 - 1269
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presentem cartam inspecturis vel audituris Emma dei gratia abbatissa de Godestowe et totus eiusdem loci conventus salutem in domino Noveritis universitas vestra nos dedisse et concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Simoni de Santerdon pro servitio suo totum illud tenementum cum pertinentiis suis quod Willelmus Oso tenuit de nobis in venella illa que ducit versus mesuagium quod fuit Gilberti de Hibernia quod tenementum jacet inter mesuagium quod Johannes Goldee tenuit et mesuagium quod Simon Aledoc tenuit sicut mete et divise circumquaque docent et proportant habendum et tenendum de nobis et conventibus qui nobis succedent dicto Simoni de Santerdun et heredibus suis et suis assignatis exceptis domibus religiosis et judeis hereditarie libere quiete et integre inperpetuum reddendo inde annuatim nobis et conventibus nobis succentibus iii s ad duos terminos anni scilicet ad festum sancti Michaelis x et viiii d et ad festum sancte Marie in Marcio x et viii d pro omnibus servitiis consuetudinibus et sectis curie et omnibus demandis nisi sit ad aforciamentum curie et hoc ad rationabilem summonitionem nostram Et nos et conventus nobis succedentes warantizabimus predictum tenementum cum pertinentiis suis prefato Simoni et heredibus suis assignatis exceptis domibus religionis et judeis contra omnes gentes inperpetuum Et ut hec donatio rata consistat presentem cartam sigillo nostro roboravimus Hiis testibus Willelmo filio Walderi Gervasio drapario de Luda Waltero Bil Waltero de Puderug Johanne de Dustebrug Gervasio le ferrnu Adam de Radeneth Gilberto Godeman
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter