utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450729

Charter Number: 05450729
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1250 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Simon de Sauntresdon salutem in domino sempiternam Noverit universitas vestra me dedisse concessisse et omnino quietum clamavisse pro anima mea et pro anima Matildis uxoris mee et pro animabus antecessorum meorum deo et ecclesie beate Marie et sancti Johannis baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus unum messuagium illud scilicet quod iacet inter mesuagium Reygneri pistoris et mesuagium quondam Johannis Gocib in villa de Wicumbe sicut mete et divise docent et proportant habendum et tenendum cum omnibus pertinentiis suis dictis monialibus et earundem successoribus libere et quiete bene et in pace in liberam et perpetuam elemosinam ita quod ego predictus Symon nec heredes mei aliquid iuris seu clamii in dicto mesuagio cum pertinentiis suis nullo modo de cetero poterimus vendicare faciendo inde dominis feodi servitium debitum et consuetum videlicet priorisse de Merlaue xii d ad duos anni terminos scilicet ad festum sancti Michaelis vi d et ad festum sancte Marie in Marcio vi d et ad lumen ecclesie eiusdem ville i d ad eosdem terminos et Alicie filie Guinulde unum par albarum cyrothecarum de precio i oboli ad pascha pro omnibus secularibus demandis Et ut hec mea donatio et concessio et quieta clamantia rata et stabilis permaneat hoc presens scriptum sigilli mei inpressione roboravi Hiis testibus Hervi filio Willelmi Simone de Hirland Willelmo aurifabro Johanne le Chivaler Henrico molendinario Godefrido de Sauntresdon Rogero Huthred de Wicumbe et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter