utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450732

Charter Number: 05450732
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit ego Simon Hokede salutem in domino Noverit universitas vestra me affectu pietatis et caritatis intuitu dedisse et concessisse et hac mea carta confirmasse deo et sancte Marie et ecclesie sancti Johannis baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus pro salute mea et uxoris mee et antecessorum meorum duas acras de prato in Wicumbe in puram et perpetuam elemosinam scilicet pratum apud Pukeheg quod Ricardus Ailnod tenuit et iii perches de prato in prato orientali de Wicumbe scilicet illas perches que sunt propinquiores prato Walteri de Penna quod idem Walterus tenet de Roberto Ruem tenendas de me et heredibus meis inperpetuum quietas ab omni seculari servitio et exactione Et ego Simon et heredes mei warantizabimus predictas duas acras predicte ecclesie et monialibus predictis contra omnes homines Hiis testibus Adam capellano Gileberto capellano Eustachio capellano Johanne capellano Willelmo diacono Roberto diacono Waltero de Penna Willelmo filio Hervei Roberto Fleming Radulpho filio Walderi Helya Tinant Willelmo allutario Willelmo de Tokinton et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter