utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450734

Charter Number: 05450734
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1225 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Agnes filia Roberti Kit concessi et quietum clamavi pro me et pro heredibus meis in libera potestate mea Willelmo de Pipmere totum jus quod habui vel habere potui de mesuagio illo cum pertinentiis suis omnibus quod jacet inter mesuagium quod Robertus Alecod tenuit et mesuagium quod Willelmus filius Johannis tenuit in Wicumbe habendum et tenendum predicto Willelmo et heredibus suis libere quiete pacifice inperpetuum Pro hac autem concessione et quieta clamantia dedit michi dictus Willelmus xx s sterlingorum Et ego Agnes in testimonium huius concessionis et quiete clamancie presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Adam filio Walderi Willelmo fratre suo Waltero de Puderuge Rogero Chenge Roberto de Eselbgia Martino fullone Johanne de Dusteburgia Willelmo Blithe Ricardo de Sobinton et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter