utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450770

Charter Number: 05450770
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1145
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Eugenius episcopus servus servorum dei dilectis in Christo filiabus Edive priorisse monasterii sancti Johannis baptiste de Godestowe eiusque sororibus tam presentibus quam futuris regularem vitam profescis inperpetuum Ad hoc universalis ecclesie cura nobis a provisore omnium bonorum deo commissa est ut religiosas diligamus personas et bene placentem deo religionem studeamus modis omnibus propagare Neque enim deo gratus aliquando famulatus impenditur nisi ex karitatis radice procedens a puritate religionis fuerit conservatus Oportet igitur omnes christiane fidei amatores religionem diligere et loca venerabilia cum ipsis personis divino servitio mancipatis attentius confovere ut nullis pravorum hominum inquietentur molestiis vel importunis angariis fatigentur Eapropter dilecte in domino filie dilecti filii nostri Roberti sancte Romane ecclesie presbiteri cardinalis et cancellarii precibus inclinati vestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatum beati Johannis baptiste monasterium in quo divino mancipate estis obsequio sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus secundum beati Benedicti regulam perpetuis ibi temporibus inviolabiliter conservetur Quascumque preterea possessiones quecumque bona in presentiarum iuste et canonice possidetis aut in futurum concessione pontificum liberalitate regum largitione principum oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poteritis adipisci firma vobis vestrisque succedentibus et illibata permaneant In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis monasterium ipsum beate Marie sanctique Johannis baptiste cum possessionibus et insula in qua fundatum est monasterium et aliis appendiciis suis ex dono Johannis de Sancto Johanne et dono Reginaldi de Sancto Walerico terram que vocatur Godestowe cum pertinentiis molendinum de Wulgarecote duos mansos in Wolgarescote cum appendiciis suis insulam que iacet inter duas aquas ante portam monasterii vestri prata tria scilicet Boiham Lichesham et Heringesham piscariam unam super Tamisiam cum appendiciis suis dimidiam pratum quod vocatur Lambeia alteram medietatem eiusdem prati ex dono Roberti de Oilli cum modio uno frumenti annuatim de molendino sub castello Oxenefordii ecclesiam sancti Egidii que est extra Oxeneford ex dono Alexandri Lincoln episcopi C s de teloneo Banneberie annuatim vobis persolvendos ex dono regis Stephani centum solidatas terre in Waltono nundinas trium deirum ad nativitatem sancti Johannis baptiste apud Godestowe ex dono Rogeri Saresberiensis episcopi molendinum quod dicitur Boiemilne cum terris et appendiciis suis mansos duos apud sanctum Clementem ex dono Reginaldi filii comitis et Emeline uxoris eius Eatonam cum omnibus pertinentiis suis in Halso lx s de terra quam dedit Robertus comes Leicestrie ex dono civium Oxeneford terram que vocatur Wica in Portmaneit quicquid iuris habetis in ecclesia Wadhille ex dono Hugonis de Tywa nonem solidatas terre in Oxeneford ex dono Sevari septem solidatas terre extra Nordgatam ex dono Nicholai Basset unam hidam terre in Risendona ex dono Rogeri de Almeri quinquaginta acras in Blechesdon in eadem villa unam virgatam terre et quinque acras ex dono Walteri de Peri in Cnolla terram quam dedit vobis Radulphus Waifer terram que vocatur Sandford ex dono Roberti de Wictham partem prati iuxta Godestowam ex dono Ailwini filii Godegos xviii solidatas terre extra portam Oxeneford australem in Estchepe apud Londonias xvii s terre in Wintonia quinque solidatas terre ex dono Ambrosii ex dono Radulphi vicecomitis et Matillidis uxoris sue Scillingford quicquid iuris habetis in decimis de Rollendrith xx s de ecclesia Ferendone ex dono Roberti Exoniensis episcopi annuatim persolvendos ex ipsius etiam dono xx s de ecclesia sancte Marie Gloucestrie annuatim persolvendos Preter hec autem sanctimus ut in cenobiis que de monasterio vestro egressa sunt et instituta vestra tenent nulla alterius ordinis abbatissa seu priorissa preponatur Obeunte vero te nunc eiusdem loci priorissa vel tuarum qualibet succedentium nulla ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia preponatur nisi quam sorores communi consensu vel sororum pars consilii sanioris secundum dei timorem et beati Benedicti regulam providerint eligendam Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum locum temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva sedis apostolice auctoritate et diocesani episcopi canonica iustitia et reverentia Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona huius nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere [venire] temptaverit secundo terciove commonita si non reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine dei et domini redemptoris nostri Ihesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax domini nostri Ihesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter