utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450782

Charter Number: 05450782
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Reginaldus de Denore filius Ricardi dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Pagano de Godestowe pro homagio et servitio suo et pro xx et viii s quos dedit michi in gersuma unam gravam de bosco meo in villa de Hegenden cum pertinentiis suis videlicet illam que vocatur Hegynggrave et extendit se in longitudine versus australem et aquilonem inter viam et terram arrabilem que continetur in longitudine a fago ad capud aquilonarem viginti et octo perticarum versus Stonicroft per perticam decem et octo pedum et est in latitudine ad capud australem duarum perticarum et unius pedis et in medio quinque perticarum et dimidiam pertice et ad capud aquilonare iuxta fagum predictum viginti duorum pedum tenendum et habendum de me et heredibus meis sibi et heredibus suis vel cuicumque dare vel assignare aut legare voluerit libere et quiete bene et in pace hereditarie et integre cum omni libertate ad dictam gravam pertinente reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ille et heredes sui vel sui assignati i d ad festum sancti Michaelis pro omni servitio et exactione et pro omni seculari demanda que de terra vel de bosco exigi potest Et ego Reginaldus predictus et heredes mei warantizabimus totam gravam predictam cum omnibus pertinentiis suis prefato Pagano et heredibus suis vel cuicumque dederit aut assignaverit vel legaverit et defendemus et acquietabimus contra omnes homines et feminas per servitium predictum Et ut hec mea donatio et concessio et warantizatio rata et stabilis et sine dolo permaneat inperpetuum eas sigilli mei appositione corroboravi Hiis testibus Alexandro de Hamden Henrico persona de Hamden Willelmo Russel de Coleshull Willelmo Waud de Wicumbe Roberto Pichot de la Forde apud Doniton Hugone Andre Mathia clerico et aliis multis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter