utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450783

Charter Number: 05450783
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1189 - 1212
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Margeria de Cressi salutem Noverit universitas vestra me in libera viduitate mea caritatis intuitu et pro salute anime mee et animarum patris mei et matris mee et antecessorum et successorum meorum concessisse et dedisse et hac presenti carta mea confirmasse in puram et perpetuam elemosinam deo et beate Marie et ecclesie sancti Johannis baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus quinque kareitatus lignei de alno in bosco meo de Horsford per annum percipiendos scilicet quindecim dies post festum sancti Michaelis ad suum allec siccandum Et ut hec mea concessio et donatio et carte mee presentis confirmatio rata et inconcussa inperpetuum permaneat presens scriptum sigilli mei appositione corroboravi Hiis testibus Waltero et Jordano capellanis Waltero Maleth Turgisio de Keynet Johanne de Keynet Johanne le Crop Petro filio Willelmi filii Rostelm Radulpho Mallimbe Hugone de Kamera Godefrido Gerneysi et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter