utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450785

Charter Number: 05450785
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1176 - 1189
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant tam futuri quam presentes quod ego Osbertus filius Hugonis concessi et dedi Margarete de Clifford uxori domini Walteri de Clifford salinam unam in wichia que appellatur Vacca pertinentem ad manerium meum de Wichebold tenendam de me et heredibus inperpetuum sibi et heredibus suis liberam et quietam ab omni exactione et consuetudine que ad me pertineat Et pro hac donatione dedit michi eadem magistra cupam unam argenteam in recognitione et aliam cupam dedit Hugoni fratri meo et heredi pro concessu donationis Hanc eandem salinam ita liberam et quietam sicut de me concessit et dedit eadem Margareta deo et sancte Marie et ecclesie de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus in perpetuam elemosinam pro salute anime sue et amicorum et predecessorum suorum consensu et assensu domini regis et mei et heredum meorum Et quia ratum esse desiderio carta presenti donationem suam confirmo et corroboro munimine sigilli mei Huius donationis testes sunt Walterus de Clifford Ricardus filius suus et Lucia filia sua Willelmus de Eatona et Willelmus de Sireburna et duo filii sui Walterus et Helias Robertus Esturmi Willelmus Carbonel Johannes Froselowe Ricardus capellanus meus et Walterus clericus Vincentius de Witham Petrus janitor de Abendon Lucas frater suus et Goudevinus Fal
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter