utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450786

Charter Number: 05450786
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1181 - 1196
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Alanus de Legha omnibus amicis et hominubs suis francis et anglicis salutem Sciatis me concessisse et dedisse deo et ecclesie sancte Marie et sancti Johannis baptiste de Godestowe et sanctimonialibus ibidem deo servientibus quinque acras terre in perpetuam elemosinam cum Amphelisia filia mea assensu filii Rogeri et heredis mei que iacent desuper domum persone ecclesie sancti Petri de Frungeham ex orientali parte que pertinuerunt molendino de Frungham quas Godofridus filius Godwini de Ponte tenuit de me in excambio dimidie marcate redditus quem Ricardus de Craie solebat reddere predictis sanctimonialibus in tenura de Putham Quare volo et firmiter precipio ut predicte sanctimoniales teneant prefatas v acras in viis in semitis in pratis in pascuis et in terra lucrabili ita libere et quiete integre plenarie et honrifice sicut ego illas liberius tenui vel dominus meus Willelmus de Einesfordia tertius qui eandem terram dedit michi cum Matilda sorore sua in libero matrimonio Et hoc confirmavi illis hac presenti carta mea sigillo meo Hiis testibus Thoma et Stephano capellanis de Godestowe Willelmo decano de Wortun Galfrido capellano de Godestowe Roberto de Wotton Amisio de Wodestok Widone de Schelves Hamone de Chilleham Alano Wiscard Osberto de Halctun Thoma nepote Agnetis abbatisse Luca janitore Pagano clerico de Wodestok Osberto filio Ricardi Everardo filio Willelmi filii Reugieri Radulpho filio Aluredi Elia clerico de Einesford Ricardo Crane Willelmo filio Petri Rogero Scheiffot Arnaldo Cosin Radulpho filio Godefridi et predicto Godefrido Rogero preposito Einesford Ricardo filio predicti Alani et multis aliis Apud Einesfordiam
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter