utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450792

Charter Number: 05450792
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1230 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Henricus de Sancto Walerico dedi concessi et hac carta mea confirmavi ecclesie dei et beate Marie et sancti Johannis de Godestowe et sanctimonialibus ibidem deo servientibus pro salute anime mee et antecessorum et heredum meorum xii s annui redditus in molendino de Dudekesford cum omni incremento et augmento quod de predicto molendino evenire poterit sicut continetur in carta quam habeo de abbatissa et conventu de Bertocort habendos et tenendos in liberam et perpetuam elemosinam per servitium quod ego fecere debui dicte abbatisse de Bertocort scilicet per xii d reddendos apud Bertocurt cum abbatissa de Godestowe ibidem personaliter fuerit pro omni servitio Hiis testibus domino Herberto de Canule Roberto de Auctford Henrico de Pesy Ricardo de Chalgrave Alexandro de Bolendon Roberto de Sutt Galfrido de Sutt Ricardo de Worth Henrico filio Edmundi Johanne de Umalcurt et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter