utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450796

Charter Number: 05450796
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1248 - 1269
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hec est conventio facta inter dominam Emmam Bluet dei gratia abbatissam de Godestowe et eiusdem loci conventum ex parte una et Henricum Symean ex altera videlicet quod idem Henricus Symean recognovit se et heredes suos sive suos assignatos teneri monialibus de Godestowe et earundem successoribus in vi solidos annualis redditus de molendino de Dudekesford cum suis pertinentiis libere et solute et quiete inperpetuum ad duos terminos scilicet ad festum sancti Michaelis iii s et ad nativitatem beate Marie virginis iii s Et si contigerit quod idem Henricus Symean vel sui assignati sive sui heredes ad terminum prenominatum dictum redditum non solverint liceat dictis monialibus et earundem successoribus per aliquem certum servientem in dictis molendinis sive in suis pertinentiis dictum Henricum et suos heredes sive suos assignatos distringere et namiare donec dictis monialibus et earundem successoribus de dicto redditu plenarie fuerit satisfactum Dicte vero abbatissa et moniales de Godestowe et earundem successores predictum Henricum et heredes suos sive suos assignatos versus abbatissam et conventum de Berhemecort de dictis vi s annualis redditus aquietabunt et indempnes conservabunt Ut autem predicta conventio perpetue stabilitatis robur obtineat presenti cirographo sigilla sua partes hinc inde apposuerunt Hiis testibus domino Rogero militi de Wytham domino Willelmo magistro de Godestowe Walkelino de Godestowe fratre Roberto de Godestowe et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter