utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450797

Charter Number: 05450797
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appointment
Date: 1297
Date Type: Internal, Regnal, Feast

map View Map
Charter:
Pateat universis per presentes quod nos Alicia de Gorges permissione divina abbatissa monasterii de Godestowe et eiusdem loci conventus facimus ordinamus et constituimus dilectos nobis in Christo Willelmum de Wrthe et Rogerum Fynacourt attornatos nostros ad exigendum et percipiendum nomine nostro omnia arreragia nobis de annuo redditu xii s de molendino de Dudekesford debita que nobis a retro existunt de xviii annis et amplius dantes eisdem vel eorum alteri potestatem pro eisdem in molendino predicto vel in suis pertinentiis ubicumque melius viderint expedire namiandi seu distringendi donec eisdem nomine nostro seu nobis de predictis arreragiis simul cum annuo redditu suis terminis inposterum de molendino predicto cum suis pertinentiis fieri solvendo plenarie fuerit saisfactum In cuius rei testimonium has litteras nostras eisdem fieri fecimus patentes Data apud Godestowe die martis proxima post festum sancti Martini anno regni regis Edwardi vicesimo quinto finiente
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter