utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450804

Charter Number: 05450804
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Emma uxor Henrici Tullus dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Roberto Tullus filio meo pro homagio et servitio suo unum mesuagium cum pertinentiis in villa de Ickeford et unam virgatam terre cum prato et pertinentiis pertinentem ad predictum mesuagium in campis de Ickeford quod quidem mesuagium et quam virgatam terre Henricus le Flemyng aliquando tenuit habenda et tenenda predicto Roberto et heredibus suis vel suis assignatis de me et heredibus meis in feodo et hereditate libere et quiete pacifice plenarie et integre in viis in semitis in pratis in pasturis in aquis et pascuis et cum aliis libertatibus ad predictam terram pertinentibus reddendo inde annuatim michi et heredibus meis i d ad festum sancti Michaelis abbatie de Godestowe dimidiam marcam videlicet ad festum nativitatem sancti Johannis baptiste xl d et ad festum sancti Andree apostoli xl d pro omni servitio exactione et demanda Et ego predicta Emma et heredes mei warantizabimus acquietabimus et defendemus predictum mesuagium cum pertinentiis et predictam virgatam terre cum pertinentiis predicto Roberto et heredibus suis vel suis assignatis contra omnes homines mares et feminas inperpetuum Et ut hec prescripta et predivisa firma et stabilia sine dolo inperpetuum permaneant ego predicta Emma huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Thoma de Valeynes domino Thoma de Appelton Thoma de Ickeford Willelmo Olm Ricardo franklano de Ickeford Willelmo venatore de eadem Henrico Puss Roberto clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter