utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450810

Charter Number: 05450810
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1196 - 1220
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes quod ego Petrus filius Galfridi Durant concessi et hac mea carta confirmavi in puram et perpetuam elemosinam deo et ecclesie sancte Marie et sancti Johannis baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus pro animabus patris et matris mee et omnium predecessorum meorum donationem quam pater meus et mater mea fecerunt predicte ecclesie quando Matillis mater mea in eadem ecclesia suscepit habitum religionis scilicet unam marcatam redditus in Oxenefordia de terris quas Audoenus et Rogerus Sorus tenuerunt de Galfrido patre meo que terra fuit de maritagio matris mee Has terras ego Petrus filius Galfridi et heredes mei tenebimus in feudum et hereditate de ecclesia de Godestowe reddendo inde singulis annis unam marcam argenti ad duos terminos ad festum sancti Michaelis dimidiam marcam et ad pascha dimidiam Pro hac concessione et doni confirmatione et quia fidelitatem prestiti de hoc tenemento eidem ecclesie de Godestowe in capitulo suo conventus de Godestowe dedit michi quinque marcas argenti Hiis testibus Simone priore de Sancta Frideswida Thoma Walerano Jordano Gileberto capellanis de Godestowe Willelmo filio Henrici Willelmo de Brugia Amis Wodestok Pagano clerico Johanne Kepeharm Thoma filio Alrici et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter