utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450815

Charter Number: 05450815
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1219 - 1236
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Dilectis et reverendo in Christo dominabus abbatisse et conventui de Godestowe Jacobus Vercellen domini pape subdiaconus rector ecclesie sancti Petri Oxon salutem in domino Cum domos meas de Aliwell teneamini resarcire et in statu in quo eas recepistis nostris sumptibus conservare miror quod id facere non curastis ideoque rogo vos attentius et sicut possum requiro quatinus ipsas domos faciatis sicut tenemini reparari et conservari ne de vobis iustam habeam materiam conquerendi scientes quod karissimo amico meo Huberto de Conflecia clerico domini mei generalis cardinalis plenam contuli potestatem ordinandi de predicta mea ecclesia prout magister viderit expedire et exigendi a vobis penam nisi quod male de domibus factum est per negligenciam nostram curaveritis emendare Valete in domino et orate pro me
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter