utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450819

Charter Number: 05450819
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1258 - 1287
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hec est conventio facta inter Agnetem filiam quondam Willelmi Aunfrey Oxon ex una parte et Hugonem le Paumer cordewanarium Oxon ex altera videlicet quod predicta Agnes dedit et concessit et carta sua confirmavit predicto Hugoni omnes terras suas et redditus in villa et in suburbio Oxon habendas et tenendas predicto Hugoni et heredibus suis et suis assignatis sicut dividitur et continetur in carta quam predicta Agnes de predictis terris tenementis et redditibus specialiter continetur Pro hac autem donatione concessione et confirmatione predictus Hugo exibebit predictam Agnetem honorifice quamdiu vixerit in victu vestitu et calciamento necnon et in aliis necessariis ita quod predicta Agnes prone serviet predicto Hugoni sicut prius donec in religionem se transferre voluerit et cum religionem intraverit predictus Hugo xx marcas eidem dabit in subsidium Et si ita contingat quod predictus Hugo moriatur antequam predicta Agnes religionem intraverit eidem dabit predictas xx marcas ad suam voluntatem faciendam ita quod predictus Hugo de terris tenementis et redditibus bonis mobilibus et inmobilibus suis in villa Oxon et in suburbio nullum poterit condere testamentum nec exsecutores eius bonorum suorum aliquod habere possint administrationem quousque predicte Agneti de predictis xx marcis plenarie satisfactum fuerit Et si de predicta Agnete antequam religionem intraverit contingat humanitus bene licet ei predictas xx marcas quibuscumque noverit legare vel in testamento suo disponi exsecutorum suorum licite committere Ad hanc igitur conventionem fideliter et sine dolo tenendum utraque pars affidavit et huic presenti scripto in modum cyrographi confecto alternatim sigillum suum apposuit Hiis testibus Ada Feteplace tunc maiore Oxon Johanne de Coleshulle Johanne Pady tunc ballivis Oxon Nicholao de Stokwell Nicholao de Kingeston Galfrido de Hengs Waltero aurifabro Galfrido fratre eius Willelmo de Eu Willelmo specenario Ricardo filio Nicholai Willelmo Bodyn Waltero Feteplac Henrico Oweyn Johanne Pecwether Galfrido clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter