utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450822

Charter Number: 05450822
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1168 - 1190
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Comes Leycestr filius Roberti comitis omnibus hominibus suis et amicis salutem Sciatis me concessione Petronille comitisse uxoris mee et heredum meorum pro animabus patris mei Roberti et matris mee Amicie et pro salute anime mee et Petronille comitisse uxoris mee et antecessorum meorum et successorum concessisse et confirmasse monialibus de Godestowe donationem quam pater meus dedit eis in Halso et donationem quam mater mea dedit eis in Brackele et in Feringho sicut carta patris mei quam habent testatur et confirmat eis in perpetuam elemosinam tenendam Quare volo et precipio quod predicte moniales habeant et teneant predictas donationes patris mei et matris mee bene et honorifice liberas et quietas ab omni seculari servitio in puram et perpetuam elemosinam sicut carta patris mei testatur in qua manifestatur quid pater meus et mater mea eis dederunt Teste Petronilla comitissa uxore mea Willelmo filio meo Ernaldo de Bosco Willelmo de Chyrai
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter