utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05460436

Charter Number: 05460436
Cartulary Title: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1192
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Omnibus ad quos praesentes litterae pervenerint Galfridus prior et conventus de Lanthonia aeternam in Domino salutem Noverit universitas vestra quod controversia quae vertebatur inter nos et Margaretam de Bohun et dilectos fratres nostros abbatem et conventum Sancti Petri Gloucestriae super quodam prato in Prestham et piscaria ad idem pratum pertinente coram dominis Willelmo Herefordensi et Hugone Coventrensi episcopis et Willelmo Marescallo et Ricardo de Peke et magistro Roberto do Saloppesburia justiciariis domini regis itinerantibus apud Gloucestriam anno tertio regni regis Ricardi in octabis Apostolorum Petri et Pauli hoc fine quievit Abbas quidem et conventus Sancti Petri Gloucestriae communi assensu capituli sui remiserunt nobis et Margaretae de Bohun omnem querelam et quicquid juris vendicabant in praedicto prato do Prestham et praedicta piscaria in perpetuum salva eis illa portione prati de Prestham quam ante habuerunt quae in litem deducta non fuit sicut divisae inter nos et ipsos demonstrant Pro hac autem pace dedimus praedictis abbati et conventui Sancti Petri Gloucestriae unam marcatam redditus in perpetuum scilicet illam terram quam Walterus de Langforde tenuit de nobis juxta hortum jam dictorum monachorum in aquilonari parte habend pro septem solidis et tribus denariis et obolo et nos erimus quieti de landgabulo quod inde debuimus eis scilicet octo denariis et obolo et illam terram quam Willelmus filius Uvenad dedit secum quando reddidit se nobis habend pro sex solidis et tribus obolis quae terra est versus pontem Sabrinae in magno vico Et nos erimus quieti de landgabulo quod eis inde debuimus scilicet de decem denariis et obolo Et si forte non possimus praedictas terras warantizare praedictis abbati et conventui Sancti Petri Gloucestriae faciemus eis escambium ad valentiam earundem terrarum in eadem villa []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter