utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05460437

Charter
Charter Number: 05460437
Cartulary Title: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1196 - 1198
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos praesens scriptum pervenerit Johannes Dei gratia Wygorniensis episcopus salutem in Domino Quoniam rem judicio vel concordia diffinitam non decet in scrupulam contentionis revocari mos inolevit in ecclesia Dei rem taliter gestam scripto perpetuare et auctoritate pontificali confirmare universitati igitur vestrae innotescat quod cum inter t[homam] abbatem et conventum Gloucestriae et G priorem et conventum Lanthoniae super sepulturis ecclesiarum subscriptarum frequens quaestio mota fuisset tandem inter eos sub praesentia et auctoritate nostra convenit in hunc modum scilicet quod si aliquis de parochianis abbatis et monachorum Sancti Petri scilicet ecclesiae Beatae Mariae ante portam abbatiae et Sancti Johannis Baptistae et aliarum ecclesiarum cimiteriis carentium in villa Gloucestriae sitarum apud Lanthoniam duobus vel tribus praesentibus in extrema voluntate sepulturam elegerit canonici hoc ipsum monachis denunciabunt et ita libere et pacifice licebit canonicis id ipsum recipere Similiter si aliquis do parochianis canonicorum Lanthoniae in villa Gloecestriae scilicet ecclesiae Beatae Mariae infra portam australem et Sancti Audoeni extra muros civitatis apud ecclesiam Sancti Petri duobus vel tribus praesentibus in extrema voluntate sepulturam elegerit monachi hoc ipsum canonicis denunciabunt et ita libere et pacifice licebit monachis ipsum recipere Ita quidem quod si vel monachos vel canonicos in tali electione contigerit esse praesentes intuitu caritatis eligentem monebunt ut ecclesiam a qua recedit sive monachorum sive canonicorum in aliquo beneficio respiciat De capella autem castelli ita convenit inter eos quod si aliquis de castello penes Sanctum Petrum sepulturam sibi eligere voluerit liberum sit monachis ipsum recipere similiter si penes Lanthoniam sepeliri voluerit canonici ipsum libere recipient nullis privilegiis hinc inde impetratis vel impetrandis huic amicabili compositioni in posterum praejudicantibus Hanc itaque compositionem ut perpetuam obtineat firmitatem et nullius malignitate valeat infirmari praesentis scripti annotatione et sigilli nostri appositione roboravimus Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter