utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05460487

Charter Number: 05460487
Cartulary Title: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation, Inspeximus
Date: 1215
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Embedded Document Embedded Document
map View Map
Charter:
Universis Sanctae Matris Ecclesiae filiis ad quos praesens scriptum pervenerit Walterus Dei gratia Wygorniensis episcopus salutem in Eo qui est vera salus Ad notitiam vestram volumus pervenire nos cartam venerabilis praedecessoris nostri Sampsonis quondam Wygorniensis episcopi inspexisse continentem hanc formam [] Nos igitur attendentes religiosam conversationem et honestum ordinem abbatis et monachorum Gloucestriae omnes has concessiones ecclesiarum appropriantes et decimarum collationes et confirmationes sicut ab eodem praedecessore nostro pie et misericorditer factae sunt ratas habemus et gratas et easdem episcopali auctoritate sub sigilli nostri appositione confirmamus salvis rectoribus ecclesiarum in supradictis maneriis sitarum portionibus eisdem assignatis Datum Gloucestriae in festo Sancti Andreae anno Domini millesimo ducentesimo decimo quinto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter