utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05460520

Charter Number: 05460520
Cartulary Title: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1204
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus Sanctae Matris Ecclesiae filiis ad quos praesens scriptum pervenerit ae[gidius] divina permissione Herefordensis ecclesiae minister h[ugo] decanus et w[illelmus] praecentor ejusdem ecclesiae salutem in salutis Auctore Notum facimus universitati vestrae quod inter dominum Landavensem episcopum et abbatem et conventum Gloucestriae auctoritate litterarum domini Papae coram nobis super multiplici inquietatione ecclesiae de Novo Burgo quam praedicti abbas et conventus praenominatae ecclesiae ab eodem episcopo factam esse proponebant controversia verteretur tandem inter ipsos hoc modo amicabiliter conquievit videlicet quod episcopus Landavensis cum ad ecclesiam de Novo Burgo cum moderato evectionis numero prout in Lateranensi concilio continetur in propria persona causa visitationis accesserit competentem ab eadem ecclesia procurationem percipiet Cum etiam urgente necessitate ecclesiae Landavensis episcopus communiter a caeteris ecclesiis suae dioecesis auxilium postulaverit dicta ecclesia de Novo Burgo moderatum ei juxta formam Lateranensis concilii conferet auxilium Idem etiam episcopus clericos idoneos quos dicti abbas et conventus ad custodiam ecclesiae de Novo Burgo ei pro tempore praesentabunt sine difficultate admittet Quaestio etiam super damnis occasione praedictae ecclesiae hinc inde illatis mutua compensatione est sublata Facta est autem haec compositio anno Incarnationis Dominicae millesimo ducentesimo quarto quinto idus Maii in ecclesia Sancti Ethelberti Herefordiae Quam quia perpetuae firmitatem stabilitatis volumus obtinere praesenti scripto sigillis nostris appositis confirmare curavimus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter