utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05460525

Charter 05460525
Charter Number: 05460525
Cartulary Title: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Taxation
Date: 1255
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus praesentes litteras audituris frater Johannes divina miseratione Landavensis ecclesiae minister humilis salutem in Domino sempiternam Noveritis quod cum abbatem et conventum Sancti Petri Gloucestriae rectores ecclesiae Sancti Gundlei de Novo Burgo ex parte una et Andream de Gloucestria capellanum ab eisdem abbate et conventu ad vicariam dictae ecclesiae taxandam praesentatum peremptorie citari faceremus quod coram nobis comparerent apud Novum Burgum audituri et recepturi justam ordinationem et taxationem portionum suarum in dicta ecclesia ita quod extunc sciri posset qui eorum onera dictae ecclesiae sustinere deberent et quae portio ad rectoriam et quae ad vicariam pertineret Tandem ipsis coram nobis legitime comparentibus de consensu partium earundem expresso in hunc modum dictarum portionum separationem et dictae vicariae taxationem ordinavimus videlicet quod dicti abbas et conventus nomine rectoriae perciperent omnes decimas garbarum et foeni redditum etiam totum infra burgum et extra Habebunt etiam totam terram totum pratum exceptis duabus acris quae ad portionem vicarii pertinebunt et curiam ad dictam ecclesiam pertinentem Vicarius autem nomine vicariae percipiet lac lanam linum agnos oblationes et caeteras omnes minutas decimas et duas acras de prato praedicto et totam decimam foeni apud Hendervaur Et quia major portio dictae ecclesiae consistit in oblationibus et decimis minoribus vicarius qui pro tempore fuerit annuatim solvet dictis abbati et conventui incrementum portionis eorum duas marcas ad duos anni terminos videlicet ad Pascha unam marcam et aliam ad festivitatem Beati Michaelis Et idem vicarius omnia onera ordinaria sustinebit et habebit curiam juxta curiam domini abbatis ex parte australi Nos vero dictam ordinationem seu taxationem ratam habentes eam auctoritate pontificali confirmamus In cujus rei testimonium hoc praesens scriptura in modum cyrographi inter eos confectum est cujus una pars sigillo nostro et sigillo dicti vicarii signata residet penes dictos abbatem et conventum altera vero pars sigillo nostro et sigillo dictorum abbatis et conventus [signata] residet penes dictum vicarium Datum apud Gloucestriam in vigilia Beatae Margaretae Virginis anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter