utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05460579

Charter Number: 05460579
Cartulary Title: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Submission
Date: 1261
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Embedded Document
map View Map
Charter:
Universis Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis vel audituris W[alterus] divina miseratione Wygorniensis ecclesiae minister humilis salutem in Domino sempiternam Cum inter viros religiosos abbatem et conventum Sancti Petri Gloucestriae actores ex parte una et priores et fratres Hospitalis Jerosolomitani in Anglia reos ex altera super spoliatione duarum marcarum annuae pensionis quas dicti abbas et conventus a praedictis hospitalariis nomine ecclesiae de Quenintone solere percipere proponebant orta fuisset materia quaestionis et procuratores partium specialem ad hac habentes potestatem post varios inter easdem coram diversis judicibus processus habitos dominos suos nostrae in hac parte ordinationi sive arbitrio submiserint tam super jure quam possessione pensionis praedictae necnon et arreragiis a tempore quo dicti hospitalarii pensionem eandem dictis religiosis subtraxisse dicuntur prout in instrumento super hoc confecto et sigilli nostri munimine roborato plenius continetur cujus tenor talis est [] Nos Walterus divina permissione Wygorniensis episcopus auditis plenius et intellectis partium rationibus et eisdem diligenter examinatis communicato virorum prudentum nobis assidentium consilio Deum habentes prae oculis in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen sic pronunciamus et ordinamus quod dicti hospitalarii in perpetuum decaetero dictis abbati et conventui dictam pensionem duarum marcarum annuatim nomine ecclesiae de Quenintone absque omni contradictione persolvant hiis terminis scilicet in festo Annunciationis Dominicae unam marcam et in festo Sancti Michaelis unam marcam Super arreragiis vero pensionis praedictae jam dudum per dictos hospitalarios preafatis abbati et conventui restituant antedictis Reservantes nobis potestatem in posterum partes praenotatas ad hujus nostrae ordinationis observantiam quotiens opus fuerit compellendi Acta sunt haec apud Gloucestriam partibus praefatis per procuratores sufficientes coram nobis comparentibus et praemissae ordinationi expresse consentientibus in crastino Beati Hyllarii anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter