utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05460653

Charter 05460653
Charter Number: 05460653
Cartulary Title: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1146
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Sciant praesentes et futuri quod haec est conventio facta inter abbatem et conventum Sancti Petri Gloucestriae et dominum Robertum Hardinge anno Incarnationis Dominicae millesimo centesimo quadragesimo sexto in festo Beati Michaelis quod ego Robertus Harding recepi manerium de Treygof in Glammorgan cum terra de Pennum et cum aliis terris et redditibus omnibus ad dictum manerium pertinentibus et ecclesiam de Lancarvan cum domibus et curtillagiis et decimis ad dictam ecclesiam spectantibus de dictis abbate et monachis usque ad terminum quinquennii sequentis pro quaterviginti libris argenteis Ita quod si memoratus abbas possit vel velit dictam pecuniam mihi vel uxori meae vel haeredibus meis ante praefatum terminum persolvere computato rationabiliter commodo rerum receptarum ex parte mea dummodo fuerit mihi vel meis satisfactum ego et haeredes mei absque omni difficultate dictum manerium de Treigof et praefatam ecclesiam cum omnibus praenominatis dictis abbati et conventui restituemus [hujus conventionis testes sunt dominus Willelmus comes Gloucestriae et totus comitatus de Kairdif]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter