utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05460691

Charter Number: 05460691
Cartulary Title: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1162
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Helias Giffardus omnibus hominibus suis et amicis Francis et Anglis et omnibus Sancto Dei Ecclesiae filiis salutem Sciatis me concessisse dominae et matri meae Bertae medietatem totius manerii de Ullingwike maritagii sui donandam ecclesiae Sancti Petri et Hamelino abbati et conventui Gloucestriae in perpetuam elemosinam solutam liberam et quietam ab omnibus servitiis et consuetudinibus et tallagiis et exactionibus et assisis excepto servitio dimidii militis tam in dominio quam in villenagio in bosco et plano in pratis et pasturis et omnibus aliis rebus cum omnibus libertatibus eidem manerio pertinentibus praeter ecclesiam et virgultum et veterem curiam ita tamen quod secundum quantitatem medietatis curiae et virgulti dabo ei escambium in terra arabili alterius medietatis Ipsa vero pro salute animae suae et meae et patris mei et omnium antecessorum et parentum nostrorum maxime vero patris et matris suae a quibus idem manerium datum fuit in matrimonium me praesente et in hoc ei tam verbo quam facto ac voluntate assensum praebente dedit semet ipsam et totam praedictam medietatem ecclesiae Sancti Petri in hunc modum quod eandem cum alia medietate tenebit tota vita sua si voluerit Post decessum autem ipsius una medietas mihi et alia sicut dictum est ecclesiae Sancti Petri Gloucestriae in perpetuum remanebit Hanc donationem tam ipsa quam ego prius in capitulo fecimus Et ego ibidem hujus rei gratia unum ex dono abbatis alium ex dono dominae et matris meae annulum aureum accepi Deinde super altare Sancti Petri manu nostra praesente conventu et multis aliis memoratam terram solenniter obtulimus anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo sexagesimo secundo sexto idus Julii Quod quia stabile volo esse []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter