utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05460742

Charter Number: 05460742
Cartulary Title: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1265
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Sciant praesentes et futuri quod ego Radulphus de Willintone dedi concessi et hac praesenti carta mea confirmavi Deo et ecclesiae Beati Petri Gloucestriae Reginaldo abbati monachis ibidem Deo servientibus homagium et servitium Hereberti le Buth et haeredum suorum cum wardis releviis herietis et omnibus quibuscunque eschaetis et pertinentiis quae mihi vel haeredibus meis de praedicto Hereberto haeredibus suis vel tenemento suo aliquo modo accidere potuerunt Dedi etiam Deo et ecclesiae Beati Petri Gloucestriae et praedictis abbati et monachis ibidem Deo servientibus quatuor acras terrae cum pertinentiis in campo qui vocatur Abbodeshulle jacentes inter terram praedicti Hereberti et terram Roberti Suffyn Dedi etiam et concessi Deo et ecclesiae Beati Petri Gloucestriae et monachis ibidem Deo servientibus unam acram prati et dimidiam cum pertinentiis quod jacet inter pratum dictorum abbatis et conventus et pratum Matildis La Paumere in villa de Sondhurste habend et tenend dictis abbati et conventui et eorum successoribus in liberam puram et perpetuam elemosinam in perpetuum in extenta duarum marcarum et dimidiae annui redditus quas praedicti abbas et conventus solebant et debebant recipere de camera Radulphi de Willintone patris mei et haeredum suorum in partem defectus sustentationis duorum sacerdotum celebrantium divina in capella Beatae Mariae pro animabus antecessorum meorum Ego vero Radulphus et haeredes mei homagium et servitium praedicti Hereberti una cum wardis releviis herietis et omnibus quibuscunque eschaetis et pertinentiis una cum praedictis terra et pratis et eorum pertinentiis praedictis abbati et conventui et eorum successoribus contra omnes mortales warantizabimus aquietabimus et defendemus in perpetuum In cujus rei testimonium praesenti cartae [] Datum Gloecestriae in crastino Sancti Benedicti abbatis anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo quinto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter