utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05462487

Charter Number: 05462487
Cartulary Title: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1076
Date Type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Concessimus etiam eisdem religiosis duas marcas annuae pensionis in ecclesia de Quenintone et duas marcas annuae pensionis in capella de Nimdesfelde et viginti solidos annuos in ecclesia Sancti Johannis in Gloucestria et decem solidos annuos in capella de Mattesdone et novem solidos annuos in capella de Eykete pro decimis domini de Eycothe et majores decimas totius dominii Sibillae de Evereus in Estleche et etiam decimas de omnibus dominicis terris domini de Schiptone et etiam decimas totius terrae dominicae Roberti de Lettrintone Praeterea omnes ecclesias terras decimas et omnia bona alia qua a retroactis temporibus in dioecesi nostra adepti sunt et usque ad haec tempora pacifice possederunt eis auctoritate nostra confirmamus in perpetuum possidenda et praesentis scripti serie sigilli nostri appositione declaramus confirmata statuentes et districtius inhibentes ut nullus deinceps super hiis audeat molestare Ut igitur ea quae praemissa sunt futuris temporibus perpetuae firmitatis robur obtineant ea praesenti carta nostra et tam sigilli nostri quam sigilli capituli Wygorniensis ecclesiae appositione confirmamus Datum Wygorniae decimo kalendas Augusti anno Domini supradicto anno consecrationis nostrae quarto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter