utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05470973

Charter Number: 05470973
Cartulary Title: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Memorandum
Date: 1304
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Memorandum quod cum inter dominum Willelmum le Chamberlain perpetuum vicarium ecclesiae Beatae Mariae ante portam abbatiae Gloucestriae ex parte una et viros religiosos abbatem et conventum monasterii Sancti Petri Gloucestriae super sepultura seu funeratione familiarium dictorum religiosorum infra abbatiam praedictam vel extra decedentium decimatione ovium ipsorum religiosorum in parochia dictae ecclesiae pascentium et cubantium et existentium in custodia parochianorum ecclesiae memoratae deterioratione corredii ipsius vicarii subtractione decimarum provenientium de duobus croftis apud Budelesmulle et unius herieti pro Johanne Perys parochiano suo defuncto et pensionis annum quinque marcarum a dicto vicario debitae eisdem religiosis et aliis rebus contentio haberetur tandem pro amfractibus litium amputandis et quiete perpetua obtinenda dictus dominus Willelmus vicarius nostrae ordinationi fratris Johannis permissione divina abbatis monasterii praedicti super praemissis pure sponte et absolute totaliter se submisit praestito corporali sacramento primitus ab eodem quod nostrae ordinationi pareret et ipsam in omnibus suis articulis inviolabiliter observaret cujus submissionem nos abbas praedictus admittentes Deumque habentes prae oculis inquisita veritate sollicite de praemissis ordinamus et diffinimus quod corpora omnium familiarium dictorum religiosorum infra abbatiam vel extra in quacumque parte parochiae ecclesiae predictae decedentium in cimiterio dictorum religiosorum sepeliantur pro ipsorum libito voluntatis et quod dictus vicarius et sui successores hujusmodi mortuorum primam habeant missam in ecclesia Sanctae Mariae praedicta cum omnibus oblationibus et obventionibus occasione hujusmodi inibi faciendam Item quod dicti religiosi non teneantur ad praestationem decimarum ovium suarum in cujuscumque custodia fuerint infra parochiam memoratam eo quod sunt ipsius ecclesiae Beatae Mariae rectores et super non solvendis hujusmodi decimis privilegialiter et sufficienter sunt muniti sed omnium ovium aliorum in custodia dictorum religiosorum ubicumque in parochia praedicta existentium dictus vicarius percipiat decimas universales Item quod dictus vicarius corrodium suum percipiat in abbatia praedicta sicuti fuerat consuetum Item quod dicti religiosi non teneantur ad praestationem decimarum de duobus croftis praedictis nec mortuarii de Johanne Perys eo quod ante petitionem vel vendicationem ipsius vicarii dicti crofti in propriam terram fuerant restituti et eorum terra propria tunc et nunc fuit et est indecimabilis cuicumque Item quia Johannes Perys fuit tempore mortis suae et ante terram servilem tenens ab eisdem cujus mortuarium sicuti de omnibus tenentibus sic ad dictos religiosos debeat pertinere Item quod dictus vicarius dictae pensionis quinque marcarum annuae arreragia infra octo dies sacristae abbatiae praedictae plenarie persolvat ac ipsam pensionem singulis annis quibus vixerit vicarius ad quatuor anni terminos videlicet ad festa Sancti Michaelis Sancti Andreae Annunciationis Dominicae et Sancti Johannis Baptistae pro aequali portione dicto sacristae qui pro tempore fuerit annuatim persolvat sine lite Item volumus et ordinamus quod dictus vicarius liberationem foeni pro uno equo sicut consueverat obtineat in futurum Et quod dictus vicarius in festis Natalis Domini per quatuor dies et Pascha per tres et Pentecostes per duos dies cum uno capellano uno diacono et duobus clericis infra abbatiam praedictam in mensa recipiatur et aliis festis sicuti fuerat consuetum [in cujus rei testimonium sigillum nostrum apposuimus huic scripto et ad majorem probationem sigillum decanatus Gloucestriae similiter est appensum ad nostri instantiam et rogatum Datum et actum Gloucestriae die Sancti Mauri abbatis anno Domini millesimo trecentesimo quarto]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter