utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05470985

Charter Number: 05470985
Cartulary Title: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1287
Date Type: Internal, Regnal, Feast

map View Map
Charter:
Die Jovis proximo post octabas Paschae anno regni regis Edwardi quintodecimo apud Gloucestriam in itinere Willelmi Saham et Johannis de Metingham sociorumque suorum justiciariorum itinerantium ibidem Cum motae fuissent contentiones inter Johannem abbatem ecclesiae Sancti Petri Gloucestriae ex una parte et Walterum priorem Lanthoniae juxta Gloucestriam ex altera de hoc quod praedictus abbas permitteret praedictum priorem habere communam pasturae suae in Brokworthe quae pertinet ad liberum tenementum suum in eadem villa et etiam de hoc quod idem abbas permitteret eundem priorem de Lanthonia habere quoddam cheminum cum plaustris et carectis suis ad omnia necessaria sua carianda de maneriis suis infra comitatum Gloucestriae usque ad prioratum praedictum Lanthoniae per medium cujusdam prati ipsius abbatis quod vocatur Monkenmede j[uxta] Lanthoniam praedictam et etiam de hoc quod praedictus prior Lanthoniae praedictae questus fuit quod praedictus abbas levavit [quo]ddam fossatum in Tuffeleye ad nocumentum liberi tenementi ipsius prioris in Bertona regis scilicet in quodam loco in Tuffeleye qui vocatur Monkenmede tandem in itinere praedicto conte[ntiones] praedictae ad instantiam communium amicorum utrumque conquieverunt in forma subscripta [videlicet] quod praedictus abbas con[cessit] pro se [et] [su]ccessoribus suis et ecclesia sua Sancti [petri] Gloucestriae quod praedictus prior et successores sui ecclesiae suae Sanctae Mariae et Sancti Johannis Baptistae Lanthoniae praedictae de caetero in perpetuum [habeant] communam pasturae suae in Brokworthe in quodam bosco ipsius abbatis adj[acente bosco dicti prioris] qui vocatur le Park ad omnimoda averia sua omnibus temporibus anni pertinentem ad liberum tenementum ipsius prioris et successorum suorum et ecclesiae suae praedictae in eadem villa Et similiter concessit idem ab[bas] pro se et successoribus suis quod [idem] prior et successores sui Lanthoniae de caetero in perpetuum habeant quoddam [cheminum] cum plaustr[is et carectis sui]s ad blada sua et foena carianda et etiam ad victualia [et omnia alia necessaria] carianda post foeni levationem per medium praedicti prati de Monkenmede juxta Lanthoniam [praedictam] usque in vigilia Omnium Sanctorum annuatim de caetero in perpetuum Et praeterea si de caetero aliqui vel aliquae viam vel cheminum per praedictum pratum aliis temporibus anni habuerint vel recuperaverint praedicti prior et successores sui Lanthoniae ibidem cheminum et viam habeant [et habebunt] simul cum ipsis et haeredibus ac successoribus suis non [obstante compositione] et concessionibus sup[rascriptis] Ita tamen quod praedicti prior et successores sui [habea]nt communam pasturae ubicumque in praedicto prato de Monkenmede tempore [apto] ad omnimoda averia sua exceptis porcis in forma subscripta videlicet in levatione foenorum praedicti prati [quam ci]to boves vel alia averia ipsius abbatis vel successorum suorum in prato praedicto intraverint ad pascendum [de cae]tero quolibet anno boves et alia [averia] ipsius prioris et successorum [suorum] cum averiis ipsius abbatis et s[uccessorum] suorum pratum praedictum [licite] ingrediantur et pasturam [in praedicto prato sine] impedimento vel contradictione ipsius abbatis vel successorum suorum in perpetuum [de caetero pacifice depa]scantur sed post asportationem foeni libere ingrediantur et pascant praedictum pratum sine impedimento ipsius abbatis vel successorum suorum in perpetuum Et [si praedictus] abbas vel successores sui de caetero per se vel ministros suos averia sua de praedicto prato [gratis detinere] voluerint postquam aliquid de foeno asportaverint extunc propter hoc quod non minus licebit an[nua]tim tempore praedicto praedictis priori et successoribus suis Lanthoniae [cum] omnimodis averiis suis communicare in praedicto prato exceptis porcis Et sciendum quod licebit de [cae]tero praedictis priori et successoribus suis Lanthoniae fugare porcos suos per porcarium suum vel per alios ministros suos per medium prati praedicti de Monkenmede tempore apto ita tamen quod porci ipsorum prioris et successorum suorum moram longam non faciant ibidem pascendi nec per wardam factam et si per wardam factam ibidem foderint imparcantur et damna sic facta per foditionem porcorum praedictis abbati et successoribus suis emendantur et si porci sine warda facta in praedicto prato foderint sine parcagio rechaciabuntur et damna per considerationem duorum fidelium et legalium virorum emendentur Et praeterea quia praedictus abbas intellexit quod ministri sui praedictum fossatum in Monkemede levaverunt ad nocumentum liberi tenementi ipsius prioris quod quidem fossatum continet in longitudine circiter sex perticas terrae et in latitudine circiter sex pedes terrae ideo per ministros suos idem abbas praedictum fossatum prosternere fecit et in pristinum statum reducere fecit et coaequare Et ita concedit pro se et successoribus suis praedictum pratum coaequatum remanere in perpetuum sine aliquo fossato in praedicto prato de caetero levando sine assensu praedicti prioris et successorum suorum Et pro istis concessionibus praedictus prior concessit pro se et successoribus suis quod ipsi de caetero nullum cheminum clamabunt vel clamare poterunt ultra praedictum pratum cum plaustris et carectis nisi a principio levationis foeni usque ad praedictum festum Omnium Sanctorum nisi alii ibidem cheminum habuerint vel recuperaverint sicut prius dictum est Ad omnia vero suprascripta fideliter observanda parti hujus scripti cirographati penes Walterum priorem Lanthoniae et successores suos remanenti praedictus Johannes abbas Sancti Petri Gloucestriae pro se et successoribus suis et ecclesia sua prae dicta sigillum capituli ecclesiae suae Sancti Petri Gloucestriae praedictae apposuit Et similiter praedictus Walterus prior Lanthoniae praedictae sigillum capituli sui huic scripto pro se et successoribus suis apposuit Data die anno et loco supradictis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter