utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05479930

Charter Number: 05479930
Cartulary Title: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1287
Date Type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Haec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Gloucestriam a die Sanctae Trinitatis in tres septimanas anno regni regis Eadwardi filii regis Henrici decimo quinto coram Willelmo de Saham Ricardo de Boylonde Rogero Loveday et Johanne de Metingham justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi praesentibus inter Johannem de Gamages abbatem Sancti Petri Gloucestriae querentem et Johannem filium Anselmi de Gurnay deforciantem de quinque solidatis terrae et redditus cum pertinentiis in Beverestan et de advocatione ecclesiae ejusdem villae unde placitum conventionis summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod praedictus Johannes recognovit praedicta tenementa et praedictam advocationem praedictae ecclesiae cum pertinentiis esse jus ipsius abbatis vel ecclesiae Sancti Petri de Gloucestria ut illa quae idem abbas et ecclesia sua praedicta habuerunt de dono Anselmi de Gurnay patris praedicti Johannis cujus haeres ipse est habend et tenend eidem abbati et successoribus suis et ecclesiae suae praedictae de praedicto Johanne et haeredibus suis in liberam puram et perpetuam elemosinam in perpetuum Et praedictus Johannes et haeredes sui warantizabunt et aquietabunt et defendent eidem abbati et successoribus suis et ecclesiae suae praedictae praedicta tenementa et praedictam advocationem praedictae ecclesiae cum pertinentiis ut liberam puram et perpetuam elemosinam suam contra omnes homines in perpetuum Et idem abbas recepit praedictum Johannem et haeredes suos in singulis beneficiis et orationibus quae de caetero fient in ecclesia sua praedicta in perpetuum Et haec concordia admissa fuit eo quod constabat justiciariis de assensu et voluntate ipsius domini regis per inspectionem cartae suae nuper confectae Anselmo de Gurnay patri praedicti Johannis in qua continetur quod idem Anselmus libere possit praedicta tenementa cum advocatione praedicta conferre praedictis abbati et conventui et similiter per inspectionem cartae ejusdem domini regis eodem tempore scilicet post statutum confectao praedictis abbati et conventui quod praedicta tenementa et advocationem praedictae ecclesiae libere possint recipere non obstante statuto ipsius domini regis edito ne terrae vel tenementa ad manum mortuam devenirent
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter